- GENER
- GENERtanqum generis propagator Becmanno de Origin. L. 1. p. 500. cum Socero, moribus rom. nec lavare, nec praesente co sedere poterat. Capitolin. in Gord. Sen. Socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam eius quasi filium migrasse se crederet, ut numquam cum eo lavarit numquam illo praesente sederit, ante Praeturam. Vide quoque Plutarch.in Marco Cat. Apud eosdem a Genero, et a Socero, donum accipere non licuit: et quidem ab illo, ne per patrem videatur ad uxorem pervenire donum; ab hoc, quod visum aequum est, ut is, qui non dat, etiam non accipiat. Idem in Quaest. Rom. etc. De ratione Generum sibi legendi Phocensium, qui Massiliae sedem fixêrunt, vide infra in voce Phiala de γαμβρίῳ ςτολῆ, soli Gnero Regis, apud Vett. Persas conveniente, supra ubi de Cognatis Regis, it. in voce Doryphori. apud Iustin. vero l. 18. c. 5. ubi de PygmalioneAcervam, Didionis maritum, Generum suum, occidente, vox sororis maritum notat, ut ex Sophoclis Oedipo Tyr. et Probi Paus. c. 1. notat Iac. Cuiacius Observ. l. 6. c. 17. Quomodo et Ditmaraus et Witikindus Saxo l. 1. loquuti sunt. Cedren. quoque Iethro socerum Mosis vocat πενθερὸν ἢ γαμβρὸν. Ut quicumque uxorem alteri dat, aut filiam aut sororem, eius Gener dicatur. Forsan et qui ducit quo sensu verbum ἐπιγαμβρεύειν legitur Matth. c. 22. v. 24. Hinc zonaras in Stauracio generale vocabulum restringit, γαμβρὸν ἐπὶ τῆ ἀδελφῇ. Ceterum istiusmodi nomina cognationum et affinitatum, quo pacto ab Auctoribus Iuris non consultis confundantur saepe corrumpanturque, vide praeter alios apud Alb Gentilem de Nuptiis l. 5. p. 448. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.